1168. Vers. 7. Et filii Cush; Seba et Havilah, et Sabtah, et Raamah, et Sabteca. Et filii Raamae, Sheba et Dedan. Per 'filios Cush' significantur illi qui internum cultum non habuerunt sed cognitiones fidei in quibus possidendis religionem posuerunt: 'Seba, Havilah, Sabtah, Raamah, et Sabteca' sunt totidem gentes apud quas fuerunt; in sensu interno per easdem significantur ipsae cognitiones: per 'filios Raamae' similiter significantur illi qui internum cultum non habuerunt sed cognitiones fidei in quibus possidendis religionem posuerunt: 'Sheba et Dedan' sunt gentes apud quas fuerunt; in sensu interno per easdem significantur ipsae cognitiones sed cum differentia; per 'filios Cush' significantur cognitiones spiritualium, per 'filios Raamae' cognitiones caelestium.