1169. Quod per 'filios Cush' significentur illi qui internum cultum non habuerunt sed cognitiones fidei in quibus possidendis religionem posuerunt, constat a 'Cush' cujus filii sunt, per quem significantur cognitiones interiores rerum spiritualium, ut supra ostensum; ut et a Verbo ubi illae gentes nominantur.