Arcana Coelestia (Potts) n. 1299

Previous Number Next Number See English 

1299. Quod 'bitumen fuit iis pro luto' significet quod malum cupiditatis pro bono, constat ex significatione 'bituminis' et ex significatione 'luti' in Verbo: hic quia agitur de aedificatione tum Babylonicae, praedicantur talia quae aedificationi inserviunt, tu bitumen quia sulphureum et igneum, quibus significantur in Verbo cupiditates imprimis quae sunt amoris sui; hic per 'bitumen' mala cupiditatum ut et falsa inde, quae etiam sunt mala quibus turris, de qua in sequentibus, exstruitur; quod talia significentur, constat apud Esaiam, Dies ultionis Jehovae;... convertentur torrentes ejus in picem, et pulvis ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardentem, xxxiv 8, 9;

'pix et sulphur' pro falsis et malis cupiditatum: praeter alibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church