1300. Quod 'lutum' significet bonum ex quo formatur mens seu homo Ecclesiae, constat quoque ex Verbo, ut apud Esaiam, Nunc Jehovah, Pater noster Tu, nos lutum, et Tu figulus noster, et opus manus Tuae omnes nos, lxiv 7, 8;
'lutum' pro ipso homine Ecclesiae qui formatur, ita pro bono charitatis per quod omnis hominis formatio, hoc est, reformatio et regeneratio: apud Jeremiam, Quemadmodum lutum in manu figuli, sic nos in manu Tua {1}, domus Israelis, xviii 6;
similiter: sive de aedificatione per lutum, sive de formatione, idem est. @1 In 6669 S. has vos in manu Mea which is as Heb.$