Arcana Coelestia (Potts) n. 1450

Previous Number Next Number See English 

1450. 'Transtulit inde in montem ab oriente Betheli': quod significet quartum statum Domini cum puer, constare potest ab illis quae praecedunt, tum ab illis quae sequuntur, ita etiam ex ipso ordine; ordo fuit, quod Dominus omnium primum ab infantia imbutus fuisset caelestibus amoris; caelestia amoris sunt amor erga Jehovam et amor erga proximum et in illis ipsa innocentia; ex illis ut ab ipsismet fontibus vitae fluunt omnia et singula, sunt enim cetera solum derivationes. Caelestia haec insinuantur imprimis homini in statu ejus infantiae usque ad pueritiam, et quidem absque cognitionibus; influunt enim a Domino et afficiunt, antequam homo sciat quid amor et quid affectio, ut constare potest a statu infantum et dein a statu primae pueritiae; haec apud hominem sunt 'reliquiae' de quibus aliquoties, quae a Domino insinuantur et reconduntur ad usum vitae ejus sequentis de quibus videatur n. 468, 530, 560, 561, 660, 661. Dominus quia natus est sicut alius homo, etiam secundum ordinem in caelestia introductus est, et quidem per gradus ab infantia ad pueritiam, et dein in cognitiones, quae quomodo se habuerunt apud Ipsum, in hoc versu describitur, et in sequentibus repraesentatur per Abrahami peregrinationem in Aegypto.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church