Arcana Coelestia (Potts) n. 1451

Previous Number Next Number See English 

1451. Quod 'transferri in montem ab oriente Betheli' significet progressionem caelestium amoris, constare potest a significatione 'montis' quod sit caeleste, ut ostensum n. 795, 796; aque significatione 'orientis' quod sit Ipse Jehovah quoad amorem, Qui est 'ipse oriens, ut quoque ostensum n. 101, et alibi; tum a significatione 'Bethelis quod sit cognitio caelestium. Caelestia insinuantur homini tam absque cognitionibus quam cum cognitionibus; caelestia absque cognitionibus ab infantia usque ad pueritiam ejus, ut mox supra dictum; caelestia autem cum cognitionibus a pueritia dein in adultam aetatem: et quia progressurus Dominus in cognitiones caelestium, quae significantur per 'Bethelem,' hic dicitur quod 'transtulit inde in montem ab oriente Betheli.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church