1525. Ostensum mihi lucidum, in quo vivunt qui ad internam quandam faciei provinciam pertinent; erat lucidum variatum pulchre radiis flammae aureae pro illis qui in affectionibus boni sunt, et lucidum variatum radiis lucis argenteae pro illis qui in affectionibus veri; quandoque etiam vident caelum, sed non hoc quod coram nostris oculis apparet, sed coram illis repraesentatum stellulis pulcherrime ornatum: quod differentia lucis sit, causa est quia omnes spiritus boni qui sunt primo caelo, et omnes spiritus angelici qui sunt in altero caelo, et omnes angeli qui in tertio, in genere distinguantur in caelestes et spirituales; caelestes sunt qui in amore boni, spirituales qui in amore veri.