1526. Abductus sum ab ideis particularium seu corporis, sic ut in ideis spiritualibus detinerer; tunc apparuit rutilatio viva lucis adamantinae, et hoc satis diu; lucem non aliter possum describere, nam sicut adamantinum rutilans erat in singulis minimis; et quando tenebar in illa luce, particularia quae mundana et corporea erant, percipiebam tanquam infra me et remota; ex quibus instructus in quanta luce sunt, qui abducti ab ideis materialibus in spiritualibus sunt. Praeterea lux spirituum et angelorum toties mihi visa est ut paginae implerentur si experientiae omnes recenserentur.