1613. 'Secundum longitudinem ejus et secundum latitudinem ejus': quod significet caeleste et spirituale, vel quod idem, bonum et verum, quod 'longitudo' significet bonum, et 'latitudo' verum, dictum videatur prius n. 650; causa est quia 'terra' significat regnum caeleste seu Ecclesiam, de quibus nulla longitudo et latitudo praedicari potest, sed illa quae sunt adaequata et correspondentia, quae sunt bona et vera; caeleste seu bonum quia est primarium, comparatur 'longitudini,' spirituale autem seu verum quia est secundarium, comparatur 'latitudini'; [2] quod 'latitudo' sit verum, constat satis manifeste in Verbo prophetico, ut apud Habakkuk, Ego exsuscitans Chaldaeos, gentem amaram et celerem, ambulantem in latitudines terrae, i 6;
'Chaldaei' pro illis qui in falso, 'ambulare in latitudines terrae' pro destruere vera, nam praedicatur de Chaldaeis: apud Davidem, Jehovah non conclusisti me in manum inimici, stare fecisti in latitudine pedes meos, Ps. xxxi 9 [A.V. 8];
'stare in latitudine' pro in vero: apud eundem, Ex angustia invocavi Jah, respondet mihi in latitudine, Ps. cxviii 5;
'respondere in latitudine' pro in veritate: apud Hosheam, Pascet eos Jehovah sicut agnum in latitudine, iv 16;
'pascere in latitudine' pro docere verum: [3] apud Esaiam, Asshur ibit per Jehudam, inundabit et transibit; usque ad collum pertinget, et erunt extensiones alarum ejus plenitudo latitudinis terrae, viii 8;
'Asshur' pro ratiocinatione, quae 'inundatura terram' seu Ecclesiam, 'alae' pro ratiociniis unde falsa, 'plenitudo latitudinis' pro quod plena falsis seu contrariis vero: quia 'longitudo terrae' significabat bonum et 'latitudo' ejus verum, Nova Hierosolyma dicitur mensurata, et jacere quadrangularis et longitudo ejus tanta esse, quanta latitudo? Apoc. xxi 16;
ex quo quisque videre potest quod longitudo et latitudo non aliud significet, quoniam 'Nova Hierosolyma' non aliud est quam regnum Domini in caelis et terris. Ex significatione rerum in sensu interno, locutiones de caelestibus et spiritualibus per talia quae in terris, ut per longitudines et latitudines, olim familiares factae sunt, sicut etiam altitudo et profunditas hodie in familiari sermone cum praedicati de sapientia.