Arcana Coelestia (Potts) n. 1614

Previous Number Next Number See English 

1614. 'Quia tibi dabo illam': quod significet quod Ipsius esse constat absque explicatione. Quod terra seu regnum caeleste sit solius Domini, constat ab illis quae pluries ostensa sunt quod nempe non alius sit Dominus coeli; et quia est Dominus coeli, etiam est Dominus Ecclesiae; constat etiam ex eo quod omne caeleste et spirituale, seu bonum et verum, a solo Domino, ex quibus Dominus est Omne in omnibus Sui caeli, et quidem in tantum ut qui non appercipit bonum et verum a Domino, non amplius sit in caelo; hae sphaera est quae regnat in universo caelo; haec quoque est anima caeli, et haec est vita quae influit in omnes qui in bono sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church