1649. Quod mirum, locutio labens sicut rhythmica seu harmonica canticorum, est naturalis spirituum; loquuntur ita inter se, tametsi id nesciunt; in ipsum habitum sic loquendi veniunt animae statim post mortem; in similem initiatus sum, et tandem familiaris est facta. Causa quod talis, est quia in societate loquuntur, quod utplurimum nesciunt; clarissimum indicium quod omnes in societates distincti sint, et quod omnia inde in societatum formas.