1650. Continuatio de loquela spirituum, et ejus diversitatibus, videatur in fine hujus capitis.
CAPUT XIV 1. ET fuit in diebus Amraphelis regis Shinar, Ariochi regis Ellasar, Kedorlaomeri regis Elami, et Tidalis regis Goiim, 2. Fecerunt bellum cum Bera rege Sodomae, et cum Birsha rege Amorae, Shinab rege Admae, et Shemeber rege Zeboiim, et rege Belae, haec Zoar. 3. Omnes hi congregati sunt ad vallem Siddim, haec mare salis. 4. Duodecim annis serviverunt Kedorlaomero, et tertio decimo anno rebellarunt. 5. Et in quarto decimo anno venit Kedorlaomer, et reges qui cum illo, et percusserunt Rephaim in Ashteroth Karnaim, et Zuzim in Ham, et Emim in Shave Kiriathaim. 6. Et Horitas in monte eorum Seir, usque El-paran, quae super in desertum. 7. Et reversi sunt et venerunt ad En-mishpat, haec Kadesh, et percusserunt omnem agrum Amalekitarum, et etiam Emoraeum habitantem in Hazezon-tamar. 8. Et exivit rex Sodomae, et rex Amorae, et rex Admae, et rex Zeboiim, et rex Belae, haec Zoar, et, ordinaverunt cum iis praelium in valle Siddim;
9. Cum Kedorlaomero rege Elam, et Tidale rege Goiim, et Amraphele rege Shinar, et Ariocho rege Ellasar; quatuor reges cum quinque. 10. Et vallis Siddim putei putei bituminis; et fugerunt rex Sodomae et Amorae, et ceciderunt ibi, et residui in montem fugerunt. 11. Et sumpserunt omnes opes Sodomae et Amorae, et omnem cibum eorum, et abiverunt. 12. Et sumpserunt Lotum, et acquisitionem ejus, filium fratri Abrami, et abiverunt; et is habitans in Sodoma. 13. Et venit evasor, et indicavit Abramo Hebraeo, et is habitans in quercetis Mamre Emoraei, fratris Eshkoli, et fratris Aneri; et hi viri foederis Abrami. 14. Et audivit Abram, quod captivus factus frater ejus, e expedivit initiatos suos, natos domus suae, octodecim et trecentos et persecutus est usque Dan. 15. Et distribuit se super eos noctu, ille et servi illius, et percussi eos, et persecutus est eos usque ad Hobam, quae a sinistra Damasco 16. Et reduxit omnem acquisitionem; et etiam Lotum fratrem suum, et acquisitionem ejus, reduxit, et etiam mulieres et populum. 17. Et exivit rex Sodomae obviam illi, postquam reversus est ille a percutiendo Kedorlaomerum, et reges qui cum illo, ad vallem Shaveh, haec vallis regis. 18. Et Malkizedech, rex Shalem, eduxit panem et vinum, et ille sacerdos DEO ALTISSIMO. 19. Et benedixit illi, et dixit, Benedictus Abram DEO ALTISSIMO Possessori caelorum et terrae. 20. Et benedictus DEUS ALTISSIMUS, Qui tradidit hostes tuos in manum tuam; et dedit illi decimas de omnibus. 21. Et dixit rex Sodomae ad Abramum, Da mihi animam, et acquisitionem accipe tibi. 22. Et dixit Abram ad regem Sodomae, Elevavi manum meam ad JEHOVAH DEUM ALTISSIMUM, Possessorem caelorum et terrae. 23. Si a filo et usque ad corrigiam calcei, et si accepero ab ullo quod tibi, ne dicas, Ego ditavi Abramum. 24. Praeter tantum quod comederunt pueri, et portionem virorum, qui iverunt mecum, Aner, Eshkol et Mamre, hi accipient portionem suam.