Arcana Coelestia (Potts) n. 1706

Previous Number Next Number See English 

1706. Vers. 14. Et audivit Abram, quod captivus factus frater ejus, et expedivit initiatos suos, natos domus suae, octodecim et trecentos, et persecutus est usque Dan. 'Audivit Abram, quod captivus factus frater ejus' significat quod perceperit Interior Homo in quali stat esset Externus: 'et expedivit initiatos suos, natos domus suae' significat illa bona apud Externum Hominem quae nunc liberata a jugo servitutis' 'octodecim et trecentos' significat qualitatem illorum: 'et persecutus usque Dan' significat purificationis initium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church