1707. Quod 'audivit Abram quod captivus factus frater ejus significet quod perceperit Interior Homo in quali statu esset Externus, constat a significatione 'Abrami' in versu mox praecedente quod sit Interior Homo cui adjunctus Internus seu Divinus; et ex significatione 'Loti' quod sit Externus Homo, ut prius ostensum est; tum ex significatione 'audire quod captivus frater ejus' quod sit percipere in quali statu esset, nempe ut in vers. 12 dictum, quod bona et vera apparentia occupaverint illum: haec ita se habent; [2] Interior Homo per 'Abramum Hebraeum' intellectus cum perciperet quod bona et vera ex quibus pugnatum, non essent bona et vera nisi apparenter, et quod illa occupaverint totum Externum Hominem per 'Lotum filium fratris' significatum, tunc Interior Homo, seu Internus Divinus per Interiorem Hominem, purificavit illa; hoc quomodo fit, nusquam aliquis scire potest nisi cui revelatum est, influxus enim interni hominis per interiorem seu medium in externum est arcanum; cumprimis hoc tempore cum pauci si ulli norunt quid interior homo, minus quid internus; quid internus et interior homo, vide mox supra ad vers. 13; sed hic qualis influxus sit, paucis dicetur; [3] internus homo apud unumquemvis hominem est solius Domini, nam ibi recondit Dominus bona et vera quibus donat hominem ab infantia; inde per illa influit in interiorem seu rationalem, et per hunc in exteriorem, sic datur homini cogitare, et esse homo: sed influxus ab interno homine in interiorem seu medium et sic in exteriorem est duplex, vel per caelestia vel per spiritualia, seu quod idem est, vel per bona vel per vera; per caelestia seu bona influit solum apud homines regeneratos, qui vel perceptione, vel conscientia donati sunt, ita per perceptionem vel per conscientiam, quare influxus per caelestia non datur nisi apud eos qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt; per spiritualia autem aut vera, influit Dominus apud unumquemvis hominem, qui influxus nisi foret, non potuisset homo cogitare, ita nec loqui; quando homo talis est ut pervertat bona et vera, et cum nihil curat caelestia et spiritualia, tunc nullus est influxus caelestium seu bonorum, sed est via pro caelestibus et bonis clausa, et usque est influxus spiritualium seu verorum, quae via continue aperta tenetur; exinde constare potest qualis est interior seu medius, hoc est, rationalis homo. [4] Hic per 'Abramum' significatur internus homo in interiore seu medio; cum caelestia seu bona ab interno homine influunt in interiorem, tunc internus appropriat sibi interiorem seu medium et suum facit, sed usque est interior seu medius homo distinctus ab interno; similiter fit cum internus homo per interiorem seu medium influit in exteriorem, tunc quoque appropriat sibi eum et suum facit, sed usque est exterior homo distinctus ab interiore. Ita nunc cum percepit Internus in Interiore seu Medio quod talis status esset Externi Hominis, quod nempe hic 'captivus factus,' hoc est, quod bona et vera non genuina sed apparentia occupaverint eum, a quibus contra tot hostes pugnavit tunc influxit, et omnia in ordinem redegit, et liberavit illa ab illis quae infestarunt, et sic purificavit, ut nempe non bona et vera apparentia essent, sed bona et vera genuina, et sic conjuncta Interno seu Divino, et hoc, ut dictum, per Interiorem seu Medium: [5] in illo Dominus non similis fuit alicui homini, quia Interior Ipsius Homo quoad caelestia seu bona Divinus fuit, et ab ipsa nativitate adjunctus Interno; Internus cum hoc Interiore fuit Ipse Jehovah Pater Ipsius; at in illo similis fuit aliis hominibus, quod Interior Ipsius Homo quoad spiritualia seu vera adjunctus fuerit Externo, et sic Humanus; sed hic quoque per pugnas tentationum et victorias continuas ex propria potentia factus quoque Divinus, hoc est, Jehovah. Externus Homo est qua appellatur 'Lotus,' sed is in priore statu dicitur 'illius fratris,' in hoc autem 'frater Abrami'; tunc enim dictus est filius fratris cum vera et bona apparentia illum occuparent, at frater cum genuina bona et genuina vera.