Arcana Coelestia (Potts) n. 1725

Previous Number Next Number See English 

1725. 'Malkizedech': quod significet caelestia Interioris Hominis apud Dominum, constare potest a significatione 'Malkizedechi,' de qua mox; tum ab illis quae praecedunt et ab illis quae consequuntur. Quid internus homo, et quid interior homo, et quid externus sit, supra satis ostensum est; tum quod internus homo influat per interiorem in externum; ut et quod internus homo influat in interiorem vel per caelestia vel per spiritualia; per caelestia apud omnem hominem regeneratum, hoc est, apud illos qui in amore in Dominum et in amore erga proximum vivunt; at per spiritualia apud omnem hominem qualiscumque sit, inde lux ejus e caelo, hoc est, quod possit cogitare et loqui, et esse homo; de his videantur quae prius n. 1707. [2] Caelestia interioris hominis sunt omnia quae amoris caelestis sunt, ut saepius prius dictum; haec caelestia apud Interiorem Hominem Domini, seu Interior Homo Domini quoad haec caelestia, appellatur 'Malkizedech': Internus Homo in Domino fuit Ipse Jehovah; Interior Homo quando post tentationum pugnas purificatus est, etiam factus est Divinus et Jehovah, similiter etiam Externus; nunc autem cum in statu pugnarum tentationis fuit, et nondum ita per pugnas tentationum purificatus, quoad caelestia appellatur 'Malkizedech,' hoc est, 'rex sanctitatis et justitiae': [3] quod ita se res habeat, constare quoque potest apud Davidem ubi similiter de pugnis tentationum Domini agitur, et tandem Interior Ipsius Homo quoad caelestia dicitur Malkizedech; ita apud Davidem, Dictum Jehovae ad Dominum meum, Sede ad dextram Meam, donec posuero hostes tuos scabellum pedibus tuis; sceptrum roboris mittet Jehovah e Zione; dominare in medio hostium tuorum; populus tuus promptitudinum, in die fortitudinis tuae, in honoribus sanctitatis; ex utero ab aurora tibi ros {1}nativitatis tuae; juravit Jehovah, et non paenitebit Ipsum, Tu Sacerdos in aeternum, juxta {2}verbum meum Malkizedech. Dominus ad dextram tuam percussit in die irae Suae reges, Ps. cx 1-5;

agitur hic de pugnis tentationum Domini cum infernis, sicut in hoc capite, ut a singulis verbis constare potest; quod de Domino hic agatur, Ipse docet, Matth. xxii 41-43 [A.V. 43-45]; Marc. xii 36; Luc. xx 42-44; 'ponere inimicos scabellum pedum,' 'dominari in medio hostium,' 'dies fortitudinis,' 'percutere in die irae Suae reges' significant pugnas tentationum et victorias. @1 But elsewhere juventutis, as T.C.R. 764. Heb. is (yalduth) from (yalad) = give birth to. It is generally translated as juventus, but nativitas seems better, and S. has the latter in 2405, 3579, 9809.$ @2 But elsewhere juxta modum, as in 6148. Heb is (dibrathi) = my word, or my matter.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church