Arcana Coelestia (Potts) n. 1726

Previous Number Next Number See English 

1726. 'Rex Shalem': quod significet statum pacis quoad interiora seu rationalia, constat a significatione 'Shalem'; Shalem in lingua originali significat 'pacem,' ut et 'perfectionem,' ita statum pacis et statum perfectionis: status pacis est status regni Domini; in illo statu sunt caelestia et spiritualia Domini, sicut in sua aurora et suo vere, nam se habet pax sicut matutino tempore aurora, et verno tempore ver; aurora et ver faciunt ut omnia quae tunc sensus contingunt, sint gaudii et laetitiae plena, trahunt singula affectionem a communi aurorae et veris; ita se habet cum statu pacis in regno Domini; in statu pacis omnia caelestia et spiritualia in suo quasi aurorae aut verno flore et risu sunt, hoc est, in ipsa sua felicitate; status pacis afficit ita singula, nam Dominus est Ipsa Pax; quod etiam per Shalem apud Davidem intelligitur, Notus in Jehuda Deus, in Israele magnum nomen Ipsius, et est in Shalem tabernaculum Ipsius, et habitaculum Ipsius in Zione, Ps. lxxvi 2, 3 [A.V. 1, 2]. Cum homo in pugnis tentationum est, a Domino donatur per vices statu pacis, et sic recreatur; status pacis hic significatur per 'Shalem,' et mox quoque per 'panem et vinum,' per quae significantur caelestia et spiritualia, ita status caelestium et spiritualium in pace, qui status est ipsa recreatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church