Arcana Coelestia (Potts) n. 1727

Previous Number Next Number See English 

1727. 'Eduxit panem': quod significet caelestia, et recreationem inde, 'et vinum' quod significet spiritualia et recreationem inde, constat ex significatione 'panis' quod sit caeleste, de qua n. 276, 68), et a significatione 'vini,' tum vitis et vineae, quod sit spirituale, de qua n. 1069, 1071; et quia 'panis' significat caelestia, et 'vinum' spiritualia, etiam symbola in Sacra Cena facta sunt: hic 'quod Malkizedech produxerit panem et vinum' simile significat, quia 'panis' in Antiqua Ecclesia fuit repraesentativum omnium caelestium, et 'vinum' repraesentativum omnium spiritualium, ita hic Ipsius Domini a Quo omne caeleste et omne spirituale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church