Arcana Coelestia (Potts) n. 1823

Previous Number Next Number See English 

1823. 'Accipe vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem': quod significet illa quae repraesentativa sunt caelestium Ecclesiae, constat ex significatione eorundem in sacrificiis: nemo qui sane cogitat, potest credere quod diversa animalia quae sacrificabantur, nihil aliud significarent quam sacrificia, aut quod bos et juvencus aut vitulus, simile ac ovis, haedus, capra, et haec idem ac agnus, et quod simile turtur et pulli columbarum, cum tamen unumquodvis animal suam specialem significationem habuit; quod constare satis potest ex eo quod nusquam unum oblatum sit pro altero, et quod expresse nominata sint quae in holocaustis et sacrificiis quotidianis, sabbatorum et festorum, quae in voluntariis, votivis e eucharisticis, quae in expiatoriis reatus et peccati, quae in purificatoriis, essent; quod nusquam fuisset nisi speciale quid per unumquodvis animal repraesentatum et significatum fuisset; [2] quid autem significet unumquodvis in specie, nimis prolixum foret hic exponere; satis est scire hic quod caelestia sint quae per 'animalia' significantur, et quod spiritualia per 'aves,' et quod per unumquodvis aliquid speciale caeleste et spirituale; ipsa Ecclesia et omnia Ecclesiae Judaicae fuerunt repraesentativa talium quae sunt regni Domini, ubi nihil nisi caeleste et spirituale est, hoc est, nihil nisi quam quod amoris et fidei, ut satis quoque constare potest a significatione bestiarum mundarum et utilium, de quibus n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, quae quia in Antiquissimis Ecclesiis caelestia bona significabant, postea in Ecclesia cum cultus modo externus et is repraesentativus aestimabatur et agnoscebatur, repraesentativa facta sunt. [3] Quia hic de statu Ecclesiae agitur, et praedicitur qualis futurus, ostensum est per similia repraesentativa coram Abramo, prorsus ut hic memoratur, sed usque in sensu interno significantur talia; quod quisque potest scire et cogitare; quid enim opus foret vitulam triennem, capram triennem, arietem triennem, turturem et pullum sumere, in binas partes illa dividere, et ita ponere, nisi omnia et singula significativa fuissent? quid autem significant, constare potest a sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church