1824. Quod 'vitula' significet illa quae sunt repraesentativa caelestium exteriorum, 'capra' illa quae sunt caelestium interiorum, et 'aries' illa quae sunt caelestium spiritualium, constare potest a sacrificiis, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ubi de sacrificiis. Sunt caelestia exteriora et caelestia interiora, tum caelestia spiritualia; caelestia exteriora sunt quae sunt externi hominis, caelestia interiora sunt quae interni, caelestia spiritualia sunt quae inde; ipsum caeleste est amor in Dominum et amor erga proximum; caeleste hoc influit a Domino, et quidem per internum hominem in externum; in interiore homine dicitur hoc caeleste interius, in exteriore caeleste exterius; caeleste exterius est omnis affectio boni, immo etiam est omnis voluptas quae ab affectione boni; quantam in illa et in hac, hoc est, in affectione boni et voluptate inde, est bonum amoris et charitatis, tantum est caeleste et tantum est felix: caeleste autem spirituale est omnis affectio veri in qua affectio boni, seu affectio veri quae generatur ex affectione boni; ita est fides in qua charitas, seu fides quae generatur a charitate.