Arcana Coelestia (Potts) n. 1883

Previous Number Next Number See English 

1883. Quod primum attinet, nempe 'abduci a corpore,' ita se habet: homo reducitur in statum quendam qui medius est inter somnum et vigiliam in quo statu cum est, non aliter scire potest quam quod prorsus vigil sit, omnes sensus tam vigiles sunt sicut in summa corporis vigilia, tam visus quam auditus, et quod mirabile, tactus, qui tunc exquisitior est quam usquam dari queat in vigilia corporis; in quo statu etiam visi sunt spiritus et angeli prorsus ad vivum etiam auditi, et quod mirum, tacti, et tunc fere nihil corporis intererat: tu status est de quo dicitur 'abduci a corpore,' et quod nesciant 'num in corpore vel extra corpus.' In hunc statum modo ter aut quater immissus sum, ut modo scirem quomodo se habet, et quod spiritus et angeli omni sensu gaudeant, etiam tactu praepollente et exquisitiore tactu corporis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church