Arcana Coelestia (Potts) n. 1884

Previous Number Next Number See English 

1884. Quod alterum attinet, 'a spiritu in alium locum auferri,' ostensum est mihi per vivam experientiam quid sit et quomodo se habet; sed hoc solum bis et ter; solam experientiam licet afferre. Per plateas urbis et per campestria ambulans, tUnc quoque in loquela cum spiritibus, non aliter scivi quam qua ita vigil essem et videns sicut aliis temporibus, ita ambulans absque error et interea in visione eram, videns lucos, fluvios, palatia, domus, homine et plura; sed postquam ita per horas ambulavi, subito eram in visu corpori et animadverti quod in alio loco essem, quo obstupefactus valde appercepi quod in tali statu fuerim in quo illi, de quibus dicitur quod 'abducti spiritu in alium locum,' nam dum perstat, nihil reflectitur super viam, et hoc si vel foret plurium miliarium; nec reflectitur super tempus, si vel foret plurium horarum sive dierum; nec fatigatio ulla percipitur; tunc quoque ducitur per vias quas ipse ignorat, usque ad locum designatum. Hoc factum ut quoque scirem quod a Domino duci queat homo, praeter quod sciat unde et quo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church