Arcana Coelestia (Potts) n. 195

Previous Number Next Number See English 

195. Antiquissimi non compararunt omnia quae erant in homine, bestiis et avibus, sed vocarunt; talis erat loquela eorum; talis etiam permansit in Antiqua Ecclesia post diluvium, et similis conservata apud Prophetas: sensualia hominis vocabant 'serpentes'; quia, sicut serpentes proximi sunt terrae, etiam sensualia proxima corpori; inde ratiocinia ex sensualibus de mysteriis fidei vocabant 'venena serpentis'; et ipsos ratiocinatores 'serpentes'; qui quia ex sensualibus, seu visibilibus, ut sunt terrestria, corporea, mundana et naturalia, multum ratiocinantur, dictum, quod 'serpens fuit astutus prae omni fera agri.' Apud Davidem similiter, Exacuunt linguam suam, sicut serpens, venenum aspidis sub labiis eorum, Ps. cxl 4-6 [A.V. 3-5]; ubi de iis qui per ratiocinia seducunt hominem, agitur: apud eundem, Aberrant ab utero loquentes mendacium; venenum iis instar veneni serpentis; sicut aspis venenata surda obturat aurem suam, ut non audiat vocem mussitantium, {1} sociantis sodalitia sapientis, Ps. lviii 4-6 [A.V. 3-5];

ratiocinia hic vocantur 'venenum serpentis,' quae sunt talia ut ne quidem audiant quod sapiens, seu vocem sapientis; inde formula apud antiquos quod 'serpens obturet aurem:' apud Amosum, Sicut quis veniat in domum, nitaturque manu sua super parietem, et mordeat eum serpens; nonne tenebrae dies Jehovae, et non lux, et caligo, et non splendor ei? v 19, 20;

'manus super parietem' pro potentia propria et fiducia sensualium, inde occaecatio quae describitur: apud Jeremiam, Vox Aegypti quasi serpens ibit, quia in robore ibunt, et cum securibus venient ei, tanquam caesores lignorum: excidant silvam ejus, dictum Jehovae, quia non investigabitur, nam multiplicati sunt prae locusta, et nullus eis numerus; pudefacta est filia Aegypti, dabitur in manum populi septentrionis, xlvi 20, 22-24;

'Aegyptus' pro ratiocinatione de Divinis ex sensualibus et scientificis; ratiocinia vocantur 'vox serpentis,' et occaecatio inde significatur per 'populum septentrionis:' apud Hiobum, Venenum aspidum suget, occidet eum lingua viperae; non videbit rivos, flumina fluviorum mellis et butyri, xx 16, 17;

'fluvii mellis et butyri' sunt spiritualia et caelestia, quae non visuri ratiocinatores; ratiocinia vocantur 'venenum aspidum, et lingua viperae.' Plura de serpente videas infra ad vers. 14 @ 1 In A.R. 462 this is rendered incantatoris incantationum. The Hebrew seems to allow of both renderings.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church