Arcana Coelestia (Potts) n. 196

Previous Number Next Number See English 

196. Antiquitus dicti serpentes qui fiderunt sensualibus plus quam revelatis; hodie adhuc pejus, sunt enim non solum qui nihil credunt nisi videant et sentiant, sed etiam qui se confirmant per scientifica antiquissimis ignota, ac ita se multo magis occaecant: ut sciatur quomodo ii qui ex sensualibus, scientificis et philosophicis concludunt de caelestibus, se occaecant ut dein nihil prorsus videant et audiant sintque non solum serpentes surdi, sed etiam serpentes volantes, qui multo perniciosiores, de quibus etiam in Verbo; sit in exemplum quid credant de spiritu: [2] qui sensualis est seu sensibus modo credit, is negat dari spiritum, quia eum non videt, dicens nihil esse 'quia non sentio; quod video et tango, hoc scio quod sit.' Qui scientificus est seu ex scientiis concludit, is dicit, 'Quid spiritus, nisi forte halitus vel calor vel aliud quidpiam quod scientiae ejus est, quo extincto evanescit? annon animalia quoque habent corpus, sensus, analogon rationis? et illa dicunt moritura, et hominis spiritum victurum: ita negant dari spiritum. Philosophi, qui ceteris acutiores volunt esse, de spiritu per terminos loquuntur quos ipsi non sciunt, quia de iis litigant; contendentes non applicabilem esse unicam vocem quae aliquid ex materiali, organico aut extenso trahit; ita subducunt eum suis ideis, sic ut iis evanescat fiatque nihil. [3] Saniores autem usque dicant esse cogitationem; sed cum de cogitatione ratiocinantur, tandem, quia separant illam a substantiali, concludant, quod evanitura sit cum corpus exspirat. Ita omnes qui ex sensualibus, scientificis et philosophicis ratiocinantur, negant quod sit spiritus, et cum negant quod sit, nihil usquam credunt, quid de spiritu et de spiritualibus dicitur. At vero, si interrogantur simplices corde, dicunt ii quod sciant dari, quia Dominus dixit se victuros post mortem; ii non exstinguunt suum rationale sed vivere faciunt per Verbum Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church