2307. Locutus cum angelis de infantibus, num puri sint a malis, quia illis nullum actuale malum sicut adultis; sed dictum mihi quod illi aeque malo sint, immo quod illi quoque nihil nisi malum sint, sed quod ii, sic' omnes angeli, detineantur a malo et teneantur in bono a Domino usque adeo ut appareat iis sicut in bono ex se sint; quare etiam infantes postquam adulti facti in caelo, ne in falsa opinione de se sint quod bonum apud eos sit ex iis et non ex Domino, remittuntur quandoque in mala sua quae hereditario acceperunt, et in illis relinquuntur usque dum sciunt, agnoscunt et credunt quod ita se habeat. Quidam etiam qui infans mortuus, sed qui adolevit in caelo in simili opinione fuit, quare in vitam malorum sibi innatam remissus, et tunc percipere mihi datum ex sphaera ejus quod animum haberet imperandi aliis et quod lasciva pro nihilo aestimaret, quae fuerunt mala ei hereditario ex parentibus; at postquam agnovit quod talis esset, tunc iterum receptus inter angelos inter quos prius fuit.