Arcana Coelestia (Potts) n. 2308

Previous Number Next Number See English 

2308. Nusquam aliquis in altera vita luit poenam propter malum hereditarium quia ejus non est, ita non in culpa quod talis sit, sed propter malum actuale quod ipsius est, ita quoque quantum ex malo hereditario per actualem vitam sibi appropriavit, ut prius n. 966 dictum est: quod infantes adulti facti remittantur in statim mali sui hereditarii, non est ideo ut poenam luant sed ut sciant quod ex se non nisi malum sint, et quod ab inferno quod apud eo ex misericordia Domini in caelum auferantur, et quod in caelo non sint ex merito sui sed ex Domino; et sic ne ex bono quod apud eos, se coram aliis jactent; nam hoc est contra bonum amoris mutui, sicut est contra verum fidei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church