2431. `Annon parva ea?': quod significet annon aliquantulum habeat? constat ab illis quae supra n. 2429 dicta sunt, ita absque ulteriore explicatione: haec interrogatio est ideo quia solus Domini novit quantum boni est in vero, ita quantum veri est apud hominem.