Arcana Coelestia (Potts) n. 2432

Previous Number Next Number See English 

2432. Quod `vivat anima mea' significet quod sic fortassis salvaretur, constat quoque absque explicatione; quod etiam salvatus sit quia in vero ejus esset bonum, constat ab illis quae sequuntur, nempe a responso `Ecce acceptavi faciem tuam etiam quoad verbum hoc, quod non evertam urbem de qua locutus,' vers. 21; et dein, `Se egressus super terram, et Lot venit Zoarem,' vers. 23, per qui intelligitur quod salventur illi qui in affectione veri, hoc est, qui i fide, modo sit fides boni.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church