Arcana Coelestia (Potts) n. 2456

Previous Number Next Number See English 

2456. Vers. 27-29. Et surrexit Abraham in matuta, ad locum quo steterat ibi coram Jehovah. Et prospexit contra facies Sodomae Amorae, et contra omnes facies terrae planitiei; et vidit, et ecce ascendit fumus terrae, sicut fumus fornacis. Et fuit in perdendo Deus urbes planitiei, et recordatus est Deus Abrahami, et emisit Lotum e medio eversionis in evertendo urbes, in quibus habitavit Lot. `Surrexit Abraham i matuta' significat Domini cogitationem de ultimo tempore; `Abrahamo est hic, ut prius, Dominus in illo statu: `ad locum quo steterat ibi coram Jehovah' significat statum perceptionis et cogitationis in quo fuit prius; `locus' est status: `et prospexit contra facies Sodomae et Amorae' significat cogitationem (x)de statu eorum interiore quoad malum et falsum: `et contra omnes facies terrae planitiei significat status omnes interiores qui inde: `et vidit, et ecce fumus terrae sicut fumus fornacis' significat statum falsi, qui est `fumus,' ex statu mali qui est `fornax,' intra Ecclesiam quae est `terra': `et fuit in perdendo Deus urbes planitiei' significat cum perirent per falsa mali, quae sunt `urbes planitiei': `et recordatus est Deus Abrahami' significat salvationem per unitionem Essentiae Divinae Domini cum Humana Ipsius: `et emisit Lotum e medio eversionis' significat salvatione eorum qui in bono, et qui in vero in quo bonum, qui omnes hic sunt `Lot': `in evertendo urbes' significat cum perirent illi qui in falsis a malis: `in quibus habitavit Lot' significat tametsi in talibus etiam essent, qui salvati.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church