Arcana Coelestia (Potts) n. 2457

Previous Number Next Number See English 

2457. Singula haec explicare non opus est, quia quoad maximam partem in capite praecedente, et prius, explicata sunt: haec addita et interjecta sunt ob finem ut constaret quod separati sint boni a malis, ac illi salvati, hi autem damnati, unice per unitionem Essentiae Divinae Domini cum Humana Ipsius; alioquin omnes illi qui per `Lotum' hic repraesentantur, etiam una periissent; quod intelligitur per haec verba, `Fuit in perdendo Deus urbes planitiei, et recordatus est Deus Abrahami, et emisit Lotum e medio eversionis, in evertendo urbes, in quibus habitavit Lot,' quod est in sensu interno quod salvati sint per unitionem Essentiae Divinae Domini cum Humana Ipsius omnes qui in bono, ut et qui in vero in quo bonum, hic repraesentati per `Lotum,' cum perirent illi qui in falsis a malis, tametsi illi qui salvati sunt, etiam in falsis et malis essent. Ita nunc conjuncta sunt haec quae in hoc capite, cum illis quae in praecedente, nempe quod `Abrahamus,' hoc est, Dominus in illo statu, intercesserit pro illis Sodomae et Amorae, qui significantur per `quinquaginta,' per `quadraginta quinque,' per `quadraginta,' per `triginta,' per `viginti' et per `decem,' qui quod sint omnes illi in suo ordine qui in bono sunt, tum qui in vero in quo aliquid boni, ibi explicatum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church