2490. Cum memoria interiore (t)ita se habet, quod non solum in illa retineantur omnia et singula quae usquam homo ab infantia vidit et audivi ac quae cogitavit, locutus est, et egit, sed etiam illa quae in altera vita videt audit, ac quae cogitat, loquitur, et agit; sed fit cum differentia; qui in persuasione falsi et cupiditate mali sunt, hauriant et retinent omnia quae illis conveniunt, intrant enim sicut aquae in spongias; cetera quidem etiam alluunt, se retinentur tam leviter ut vix sciant quod aliquid; at qui in fide veri et affectione boni sunt, retinent omnia quae vera et bona sunt, et inde continue perficiuntur; inde est quod instrui possint et instruantur in altera vita.