2492. Quales sunt memoriae, quandoque in altera vita sistitur videndum, in formis ibi solum apparentibus, (ad visum ibi plura sistuntur quae alioquin apud homines `solum cadunt' in ideas.) {1} Memoria exterior sistitur ita a apparentiam instar calli, interior instar substantiae medullosae qualis in cerebro humano; inde quoque scire datur quales sunt. Qui in vita corporis soli memoriae studuerunt, et sic rationale suum non excoluerunt, callositas eorum apparet dura, ac intus striata. Qui impleverunt memoriam falsitatibus, apparet capillacea et hirsuta, et hoc ex congerie inordinata rerum. Qui memoriae studuerunt amoris sui et mundi causa, apparet conglutinata et indurata. Qui per scientifica, imprimis per philosophica, in arcana Divina penetrare voluerunt, nec prius credere quam cum per illa persuaderentur, apud eos apparet illa tenebricosa quae talis naturae est ut radios lucis absorbeat et in tenebras vertat. Qui dolo: et hypocritae fuerunt, apud eos apparet illa sicut ossea et ebena, quae reflectit radios lucis. Qui autem in bono amoris et vero fidei fuerunt, apud eos talis callus non apparet, quia memoria eorum interior lucis radios transmittit in exteriorem, in cujus objectis seu ideis, sicut in sua basi aut sicut in sua humo, radii terminantur, et ibi deliciosa receptacula inveniunt; nam memoria exterior est ultimum ordinis, in quo spiritualia et caelestia molliter terminantur et resident quando ibi bona et vera. @1 A o parentheses.$