2509. `Et misit Abimelech rex Geraris': quod significet doctrinam fidei, constat ex illis quae supra n. 2504 dicta sunt, nempe quod per `Philistaeam' significetur scientia cognitionum fidei, n. 1197, 1198 per `Gerarem' quae erat in Philistaea, fides, n. 1209, 2504; per `regem ipsum verum fidei, n. 1672, 2015, 2069, inde per `Abimelechum significatur doctrina fidei, sed doctrina fidei spectans rationalia, ut patebit ab illis quae nunc sequuntur.