Arcana Coelestia (Potts) n. 2510

Previous Number Next Number See English 

2510. Quod `Abimelech' sit doctrina fidei spectans rationalia constare potest ex eo quod spectaverit ad Saram, non ut Abrahami uxorem sed ut sororem, et per `Saram ut sororem' significatur verum rationale, n. 2508; idem quoque a sequentibus patet, nam agitur ibi de doctrina fidei, num originem trahat ex {1} rationali, vel num ex caelesti inde `Abimelech' significat doctrinam fidei spectantem rationalia. Doctrina dicitur spectare rationalia, cum nihil {2} aliud verum doctrina agnoscitur quam quod ratione capi potest, sic ut intuitio omnium quae sunt doctrinae, sit ex rationali; at quod doctrina fidei non sit ex rationali, sed ex origine caelesti, in sequentibus, in sensu interno, docetur. @1 a I.$ @2 non.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church