2583. `Et ancillas ejus': quod significet quoad affectiones doctrinalium inde, constat a significatione `ancillarum' quod sint affectiones rationalium et scientificorum, de qua n. 1895, (x)2567, hic doctrinalium quia praedicantur de doctrina fidei, fuerunt enim `Abimelechi' per quem significatur doctrina fidei, n. 2509,-2510; omnia enim se praedicate habent ad illa de quibus agitur.