2584. `Et pepererunt': quod significet fertilitatem, constat a significatione `parere et partus'; in sensu interno Verbi non sunt nisi quam spiritualia et caelestia quae significantur, quare ubi nominatur conceptio seu concipere, partus seu parere, nativitas seu nasci, generatio seu generare, (m)tum qui gignunt ut pater et mater, et qui gignuntur ut filii et filiae,(n) non nisi quam in spirituali sensu intelliguntur, nam Verbum in se est spirituale et caeleste; ita hic quoque `parere,' quo significatur fertilitas quoad illa quae sunt doctrinae. [2] Quod per `partus' in Verbo non alii partus intelligantur, constare potest ab his locis: apud Samuelem, Saturi pane conducti sunt, et famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit septem, multiprolis defecit; Jehovah occidit et vivificat, descendere facit in infernum, et ascendere facit, 1 Sam. 11 5, 6:
apud Jeremiam, Languet pariens septem, exspirat animam suam; occidit sol ejus, dum adhuc dies, xv 9:
apud Esaiam, Canta sterilis, non peperit, persona cantu et jubila, non parturivit, quia multi filii desolatae, prae filiis maritatae, dixit Jehovah, liv 1:
apud Davidem, Vox Jehovae parturire facit cervas, et denudat silvas; et in templo Ipsius omnis Ipsius dicit gloriam, Ps. xxix 9:
apud Esaiam, Erubesce Zidon, quia dixit mare, munimentum maris dicendo, Non parturivi, non peperi, nec educavi juvenes, et adolescere feci puellas, sicut cum fama Aegypto, parturient, secundum famam Tyri, xxiii 4, 5:
apud eundem, Antequam parturit, parit; et antequam venit dolor ei, enixa est masculum. Quis audivit sicut hoc? quis vidit sicut illa? num parturit terra die uno,... et num [Ego frangam et non] parere faciam? dixit Jehovah. An Ego parere faciens, et occludam? dixit Deus tuus, lxvi 7-9:
apud Jeremiam, Interrogate quaeso, et videte, si pariens mas; quare vidi omnem virum manus ejus super lumbis suis, sicut parientis? xxx 6:
apud Ezechielem, Dabo ignem in Aegypto, et parturiendo parturiet Sin, et No erit {1} [ad perrumpendum] xxx 16:
apud Hosheam, Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et ab utero et a conceptione, ix 11:
apud eundem, Dolores parturientis venerunt Ephraimo, is filius non sapiens, quia tempore non stabit in fractura matricis filiorum, xiii 13:
apud Johannem, Mulier circumdata sole, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim; in utero gerens, clamavit parturiens, et cruciata ad pariendum:... Draco stetit coram muliere, quae paritura erat, ut quando peperisset filium suum devoraret; peperit itaque filium masculum, qui pasturus erat omnes gentes virga ferrea; sed raptus est puer quoad Deum, et thronum Ipsius, Apoc. xii 1, 2, 4, 5. [3] Ex his omnibus locis quisque videre potest quod non alii conceptus et partus significentur quam qui sunt Ecclesiae; similiter ex his quae de Abimelecho dicuntur quod `sanaret Deus Abimelechum, uxorem ejus, et ancillas ejus, et pepererunt'; et quod `claudendo clauserit Jehovah omnem uterum domus Abimelechi, propter verbum Sarae, uxoris Abrahami.' Quid in sensu interno per haec significatur, constare potest ab explicatione eorum, nempe quod status doctrinae fidei, qualis est dum spectatur a veris Divinis, et qualis est dum spectatur a rationali; quod nempe, cum a veris Divinis, hoc est, a Verbo, tunc omnia et singula tam rationalia quam scientifica confirment; aliter cum ab humanis, hoc est, a ratione et scientia, quod tunc nihil boni et nihil veri concipiatur; nam spectare a Verbo est a Domino, at spectare a ratione et scientia est ab homine, ex illo est omnis intelligentia et sapientia, ex his est omnis insania et stultitia. @1 sit AI.$ @2 Gk. i [ ] AR 545 has fetus ejus.$