Arcana Coelestia (Potts) n. 2595

Previous Number Next Number See English 

2595. Audiebam gyrum quendam sonorum, sed crassiorem solito; ex sonoro ilico cognovi quod ex gentibus essent; dicebatur mihi ab angelis quod essent gentiles, qui ante tres vel {1} quatuor dies resuscitati sunt; audiebatur gyrus vel {2} chorus per plures horas, et perceptum quod etiam per breve illud tempus quo audiebatur, magis et magis perficerentur; quod cum miratus, dicebatur quod illi in choros, ita in consensus, possint initiari per unam noctem, cum plerique Christiani vix per triginta annos: gyri seu chori sunt cum loquantur plures simul, omnes sicut unus, et unusquisque sicut omnes: sed de gyris seu choris, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicetur. @1 et.$ @2 seu.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church