Arcana Coelestia (Potts) n. 2596

Previous Number Next Number See English 

2596. Unus chorus ad distantiam a me fuit quodam mane; ex chori repraesentationibus cognoscere datum quod essent Chinenses, sistebant enim speciem hirci lanati, tum placentam ex miliis, et cochleare ebenum, ut et ideam urbis natatilis; desiderabant proprius ad me venire, et cum se applicarent, dicebant quod soli apud me esse vellent, ut sua cogitata aperirent; sed dicebatur eis quod soli non essent, et quod alii, qui indignantur quod soli esse vellent, cum tamen hospites; indignatione eorum percepta, in cogitationem lapsi sunt num praevaricati sint contra proximum et num quicquam sibi vindicaverint quod aliorum esset: (cogitationes in altera vita omnes communicantur:) commotionem eorum percipere datum; erat agnitionis quod forte eos laeserint, tum pudoris inde, et una aliarum affectionum probarum, inde quod charitate essent praediti, cognoscebatur: mox locutus cum illis, tandem etiam de Domino, eum Ipsum nominarem Christum, repugnantia quaedam apud eos percepta est, sed causa detegebatur quod traxerint id e mundo, ex eo quod noverint Christianos pejus vivere quam illi, et in nulla charitate; at cum Dominum simpliciter nominarem, tunc interius commoti sunt: instruebantur dein ab angelis quod Christiana doctrina prae omni alia in universo orbe amorem et charitatem praescribat, sed quod pauci sint qui secundum illam vivunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church