2597. Sunt gentiles qui cum vixerunt in mundo, ex conversatione et fama cognoverunt quod Christiani pessimam vitam agant, in adulteriis, in odiis et rixis, in ebrietate, et similibus, quae illi horruerunt, quia talia contra eorum leges, mores, et religiosa; illi in altera vita aliis timidiores sunt recipiendi vera fidei; sed instruuntur ab angelis quod doctrina Christiana, ac ipsa fides prorsus aliud doceat, et quod illi minus quam gentiles secundum doctrinalia vivant; quae cum appercipiunt, vera fidei recipiunt, et Dominum adorant, sed serius.