272. Vers. 18. Et spinam et carduum proferet tibi, et edes herbam agri. Per 'spinam et carduum' intelligitur maledictio et vastatio: [per] 'quod ederet herbam agri' significatur quod viveret ut fera. Ut fera vivit cum internus homo separatur ab externo ita ut non operetur in eum nisi communissime; nam quod homo sit homo, habet per internum hominem a Domino; at quod homo sit fera, habet ab externo, qui separatus ab interno in se non aliud est quam fera; similis natura ei inest, similes cupiditates, similes appetitus, similes phantasiae, et similes sensationes; organica quoque sunt similia: quod tamen ratiocinari possit ac, ut sibi videtur, astute, hoc habet a spirituali substantia, per quam vita Domini influere possit, sed quae apud talem pervertitur et fit vita mali, quae est mors; inde vocatur mortuus.