273. Quod 'spina et carduus' significent maledictionem et vastationem, constat ex eo quod 'messis et arbor fructus' significent opposita, quae sunt benedictiones et multiplicationes: quod spina, carduus, sentis, vepris, urtica, talia significent, constat ex Verbo, ut apud Hosheam, Ecce abiverunt prae vastatione; Aegyptus congregabit eos, Moph {1} sepeliet eos, desiderabile argento eorum; urtica hereditabit eos, vepris in tentoriis eorum, ix 6;
ubi 'Aegyptus et Moph' pro iis qui ex semet suisque scientificis de Divinis sapere volunt: apud eundem prophetam, Perdentur excelsa Aven, peccatum Israelis, spina et carduus ascendet super altaria eorum, x 8;
ubi 'excelsa Aven' pro amore sui, 'spina et carduus super altaria' pro profanatione: apud Esaiam, Super ubera plangentes propter agros desiderii, propter vitem frugiferam; super humo populi Mei spina sentica ascendet, xxxii 12, 13:
et apud Ezechielem, Non erit amplius domus Israelis sentis pungens, et spina dolorifica ab omnibus circuitibus eorum, xxviii 24. @ 1 So Heb., A.V. Memphis.$