Arcana Coelestia (Potts) n. 274

Previous Number Next Number See English 

274. Quod 'edere herbam agri,' seu pabulum agreste, sit vivere ut fera, constat apud Danielem ubi de Nebuchadnezzare, Ab homine expellent te, et cum bestia agri habitatio tua, herbam, sicut boves, te edere facient, et septem tempora transibunt super te, iv 29 [A.V. 32]:

et apud Esaiam, Annon audivisti, ad e longinquo id feci, a diebus antiquitatis, et formavi id? nunc adduxi id, et erit ad devastandum in acervos propugnacula, urbes munitas; et habitatores eorum, breves manu, consternati sunt, et pudore affecti, facti sunt herba agri, et olus herbae, tamen tectorum, et arvum adustum coram segete stante, {x}xxxvii 26, 27;

hic explicatur quid significat 'herba agri,' quid {1} 'olus herbae, gramen tectorum, et arvum adustum,' nam hic de antediluviano tempore agitur, quod intelligitur per 'e longinquo' et per 'dies antiquitatis.' @ 1 quod I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church