Arcana Coelestia (Potts) n. 2730

Previous Number Next Number See English 

2730. Antiquissimae Ecclesiae homines prae omnibus in hac tellure in genuino amore conjugiali vixerunt, quia fuerunt caelestes a bono in vero, et in regno Domini simul cum angelis, et in illo amore fuit illis caelum: at posteri, apud quos descivit Ecclesia, coeperunt amare liberos, non conjuges; amari enim possunt liberi a malis, sed amari conjux non potest quam a bonis {1}. @1 n. 1272.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church