Arcana Coelestia (Potts) n. 2731

Previous Number Next Number See English 

2731. Auditum ab antiquissimis illis est quod amor conjugialis sit talis ut velit prorsus esse alterius, et hoc reciproce, et cum mutuo {1} et vicissim, quod in caelesti felicitate sint; tum quod conjunctio mentium talis sit ut (t)hoc mutuum et vicissim sit in omnibus et singulis vitae, hoc est, in omnibus et singulis affectionis et in omnibus et singulis cogitationis. Idcirco institutum esse a Domino quod uxores sint affectiones boni quae voluntatis, et viri sint cogitationes veri quae intellectus, et quod conjugium inde sit, quale est inter voluntatem et intellectum, et inter omnia et singula eorum apud hominem qui est in bono veri et vero boni. @1 i alterius.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church