Arcana Coelestia (Potts) n. 2796

Previous Number Next Number See English 

2796. {1} Quod induitiones variorum statuum a Domino attinet, de quibus hic agitur, non possunt non ignotae esse homini, quia nusquam super mutationes statuum reflectit, cum tamen hae continuae sunt, tam quoad intellectualia seu cogitationes, quam quoad voluntaria seu affectiones; quod super has {2} non reflectat, causa est quia credit omnia et singula apud se naturali ordine consequi, et nihil esse superius quod dirigit; cum tamen ita se habeat, quod omnia et singula disponantur per spiritus et angelos apud eum, quod omnes status et statuum mutationes inde sint, et sic dirigantur a Domino ad fines in aeternum, quos solus Dominus praevidet; quod ita se res habeat, mihi per plurium nunc annorum experientiam notissimum factum est; tum {3} scire et observare datum quinam spiritus et angeli apud me essent, et quosnam status inducerent; et hoc asseverare possum quod omnes status usque ad minima eorum inde veniant, et quod a Domino ita dirigantur; tum scire et observare datum, quod in unoquovis statu sint perplures alii, qui non {4} apparent, et qui cum simul sunt, apparent ut communis unus, et quod illi status dispositi sint ad status qui ordine in sua serie sequuntur: haec apud hominem fiunt a Domino; at apud Ipsum Dominum, cum vixit mundo, fiebant ab Ipso, quia Divinus erat et ipsum Esse vitae Ipsius fuit Jehovah. Mutationes status quoad intellectualia et voluntaria apud hominem, et quo ordine consequuntur, tum per quas series labuntur, et sic quomodo flectuntur a Domino ad bonum quantum possibile, scire, angelicum est; angelorum sapientia {5} talis est ut {6} minutissima talia percipiant, inde est quod haec quae de mutationibus status apud Dominum in sensu interno revelata sunt, angelis quia in luce caeli a Domino, clare et distincte perceptibilia sint, etiam aliquantum intelligibilia homini qui in simplici bono vivit; sed solum obscura et velut nulla illis qui in {7} malo, tum qui in sapientiae deliriis sunt, hi enim naturale {8} et rationale suum lumen per plura quae tenebras induxerunt, obscurarunt et exstinxerunt, utcumque hi credunt se in luce esse prae aliis. @1 This paragraph was written on the back of the Preface to this chapter, it had no number and is crossed through. The number 2796 was given to what is here 2797, and 2797 to first three lines of 2798, 2798 to remainder. Between 2795 and 2796 in A there are directions to insert the section on back of Preface, thus causing the renumbering as in I.$ @2 illas$ @3 et$ @4 nusquam$ @5 i enim$ @6 A Had ut minutissima talia ab se percipiant, d talia ab se, i illa$ @7 A had in mundo sapientes vocantur, but do and i in sapientiae deliriis sunt.$ @8 naturale suum et rationale lumen$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church