3010. Inde patet quid per Christos significatur apud Matthaeum, Videte, ne quis vos seducat: multi enim venient sub nomine Meo, dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent....Tunc si quis dixerit vobis, Ecce hic est Christus, aut ibi, ne credite; surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, xxiv 4, 5, 23, 24; Marc. xiii 21, 22;
ibi per `falsos Christos' significantur vera non Divina {1}seu falsa, et per `falsos prophetas' qui docent illa, n. 2534: apud eundem, Ne vocemini magistri, unus enim vester est {2}Magister, Christus, xxiii 10;
`Christus' pro Vero Divino. Inde patet quid Christianus, nempe qui in vero ex bono. @1 sed$ @2 Gk =`teacher' or `leader'.$