3011. Inde videri potest quae recondita Verbum in se habet, quae nusquam in cognitionem alicujus venire possunt nisi ex sensu interno. CAPUT XXIV 1. Et Abraham senex venit in dies, et JEHOVAH benedixit Abrahamo in omnibus. 2. Et dixit Abraham ad servum suum seniorem domus suae, administrantem omnia quae ei, Pone quaeso manum tuam sub femore meo. 3. Et adjurabo te in JEHOVAM DEUM caeli et DEUM terrae, quod non accipias mulierem filio meo e filiabus Canaanitae, cujus ego habito in medio. 4. Sed ad terram meam, et ad nativitatem meam eas, et accipies mulierem filio meo Jishako. 5. Et dixit ad eum servus, Forte non vult mulier ire post me ad terram hanc. An reducendo reducam filium tuum ad terram, unde exivisti? 6. Et dixit ad illum Abraham, Cave tibi ne forte reducas filium meum illuc. 7. JEHOVAH DEUS caeli, Qui accepit me e domo patris mei, et e terra nativitatis meae, et Qui locutus est mihi, et Qui juravit mihi, dicendo, Semini tuo dabo terram hanc, Ipse mittet angelum Suum coram te, et accipies mulierem filio meo inde. 8. Et si non vult mulier ire post te, et immunis es ab adjuratione mea hac, tantum filium meum non reducas illuc. 9. Et posuit servus manum suam sub femore Abrahami domini sui; et adjuravit ei super verbo hoc. 10. Et sumpsit servus decem camelos e camelis domini sui, et ivit, et omne bonum domini sui in manu sua, et surrexit, et ivit ad Aram Naharaim, ad urbem Nahoris. 11. Et in genua procumbere fecit camelos ab extra urbem, ad puteum aquarum, juxta tempus vesperae, juxta tempus exire haustrices. 12. Et dixit, JEHOVAH DEUS domini mei Abrahami, obvenire fac quaeso coram me hodie, et fac misericordiam cum domino mea Abrahamo. 13. Ecce ego sto super ad fontem aquarum, et filiae virorum urbis exeuntes ad hauriendum aquas. 14. Et sit, puella, ad quam dico, Declina quaeso cadum tuum, et bibam, et dicat, Bibe, et etiam camelos tuos potabo, illam destinasti servo tuo Jishako; et in hoc cognoscam, quod fecisti misericordiam cum domino meo. 15. Et fuit, ille vix absolvit loqui, e ecce Rebecca exit, quae nata Bethueli filio Milkae uxoris Nahoris fratris Abrahami, et cadus ejus super humero ejus. 16. Et puella bona aspectu valde, virgo, et vir non cognoverat illam et descendit ad fontem, et implevit cadum suum, et ascendit. 17. Et cucurrit servus obviam illi, et dixit, Sorbere fac me quaeso parum aquae e cado tuo. 18. Et dixit, Bibe domine mi, et festinavit et demisit cadum suum super manum suam, et potare fecit illum. 19. Et absolvit potare facere illum, et dixit, Etiam camelis tuis hauriam, usque dum absolverint bibere. 20. Et festinabat et evacuabat cadum suum ad canalem, et currebat adhuc ad puteum ad hauriendum, et hauriebat omnibus camelis illius. 21. Et vir obstupescens illi continens se, ad sciendum an prosperavisset JEHOVAH viam suam, vel non. 22. Et fuit, quando absolverunt cameli bibere, et accepit vir monile auri, dimidium sicli pondus ejus, et duas armillas super manus ejus, decem auri pondus earum. 23. Et dixit, Filia cujus tu? indica quaeso mihi, an est domo patris tui locus nobis ad pernoctandum? 24. Et dixit ad illum, Filia Bethuelis ego, filii Milkae, quem genuit Nahori. 25. Et dixit ad illam, Etiam stramen, etiam pabulum multum nobiscum, etiam locus ad pernoctandum. 26. Et inflexit se vir, et incurvavit se JEHOVAE. 27. Et dixit, Benedictus JEHOVAH DEUS domini mei Abrahami, Qui non dereliquit misericordiam Suam, et veritatem Suam a eum domino meo; ego in via, duxit me JEHOVAH domum fratrum domini mei. 28. Et cucurrit puella, et indicabat domui matris suae juxta verba illa. 29. Et Rebeccae frater, et nomen ejus Laban, et currebat Laban ad virum foras ad fontem. 30. Et fat, ut videre monile et armillas super manibus sororis suae, et ut audire eum verba Rebeccae sororis suae, dicendo, Ita locutus ad me vir; et venit ad virum, et ecce stans apud camelos apud fontem. 31. Et dixit, Veni benedicte JEHOVAE, quare stas foris? Et ego verri domum, et locus camelis. 32. Et venit vir domum, et solvit camelos, et dedit stramen et pabulum camelis, et aquam ad lavandum pedes ejus, et pedes virorum qui cum illo. 33. Et ponebatur coram illo ad edendum, et dixit, Non edo, usque dum locutus sum verba mea, et dixit, Loquere. 34. Et dixit, Servus Abrahami ego. 35. Et JEHOVAH benedixit domino meo valde, et magnificavit et dedit ei gregem et armentum, et argentum et aurum, et servos et ancillas, et camelos et asinos. 36. Et peperit Sarah uxor domini mei filium domino meo post senectutem suam, et dedit illi omnia quae ei. 37. Et adjuravit me dominus meus, dicendo, Non accipies mulierem filio meo e filiabus Canaanitae, cujus ego habito in terra. 38. Non nisi ad domum patris mei ibis, et ad familiam meam et accipies mulierem filio meo. 39. Et dixi ad dominum meum, Forte non eat mulier post me. 40. Et dixit ad me, JEHOVAH, Quo ambulavi coram, mittet angelum Suum cum te, et prosperabit viam tuam, et accipias mulierem filio meo, e familia mea, et e domo patris mei;
41. Tunc immunis eris ab obsecratione mea, quod veneris ad familiam meam; et si non dederint tibi, et eris immunis ab obsecratione mea. 42. Et veni hodie ad fontem, et dixi, JEHOVAH DEUS domini mei Abrahami, si sit Tibi quaeso prosperans viam meam, qua ego ambulans super. 43. Ecce ego sto apud fontem aquarum, et sit adolescentula exiens ad hauriendum, et dico ad illam, Fac potare me quaeso parum aquae e cado tuo. 44. Et dicat ad me, Etiam tu bibe, et etiam camelis tuis hauriam, illa mulier quam destinavit JEHOVAH filio domini mei. 45. Ego vix absolvi loqui ad cor meum, et ecce Rebecca exit, et cadus ejus super humero ejus, et descendit ad fontem, et haurit, et dixi ad illam, Fac potare me quaeso. 46. Et festinabat et demittebat cadum suum desuper se, et dicebat, Bibe, et etiam camelos tuos potabo; et bibi, et etiam camelos potavit. 47. Et interrogabam illam, et dicebam, Filia cujus tu? Et dixit, Filia Bethuelis filii Nahoris, quem peperit illi Milkah: et posui monile super nasum illius, et armillas super manus illius. 48. Et inflexi et incurvavi me JEHOVAH, et benedixi JEHOVAE DEO domini mei Abrahami, Qui duxit me in viam veritatis ad accipiendum filiam fratris domini mei filio suo. 49. Et nunc si sitis vos facientes misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi, et si non, indicate mihi, et spectabo ad dextram vel ad sinistram. 50. Et respondit Laban et Bethuel, et dixerunt, A JEHOVAH exivit verbum, non possumus loqui ad te malum vel bonum. 51. Ecce Rebecca coram te, accipe et vade, et sit mulier filio domini tui, quemadmodum locutus JEHOVAH. 52. Et fuit, ut audivit servus Abrahami verba illorum, et incurvavit se ad terram JEHOVAE. 53. Et eduxit servus vasa argenti et vasa auri, et vestes, et dedit Rebeccae; et pretiosa dedit fratri ejus, et matri ejus. 54. Et ederunt et biberunt ille et viri qui cum illo, et pernoctarunt, et surrexerunt in mane, et dixit, Mittite me domino meo. 55. Et dixit frater ejus, et mater ejus, Maneat puella cum nobis dies aut decem, post ibis. 56. Et dixit ad illos, Ne moremini me, et JEHOVAH prosperavit viam meam, mittite me, et vadam domino meo. 57. Et dixerunt, Vocemus puellam, et interrogemus os illius. 58. Et vocarunt Rebeccam, et dixerunt ad illam, An eas cum viro hoc? et dixit, Ibo. 59. Et miserunt Rebeccam sororem suam, et nutricem ejus, et servum Abrahami, et viros ejus. 60. Et benedixerunt Rebeccae, et dixerunt illi, Soror nostra tu sis in millia myriadis, et hereditet semen tuum portam osorum {1}tuorum. @1 Heb.=suorum$ 61. Et surrexit Rebecca, et puellae ejus, et equitabant super camelis, et ibant post virum; et accepit servus Rebeccam, et ivit. 62. Et Jishak venit a veniendo Beer-lahai-roi, et ille habitans in terra meridiei. 63. Et exivit Jishak ad meditandum in agro, versus vesperam, et sustulit oculos suos, et vidit, et ecce cameli venientes. 64. Et sustulit Rebecca oculos suos, et vidit Jishakum, et cecidit desuper camelo. 65. Et dixit ad servum, Quis vir ille ibi ambulans in agro obviam nobis? et dixit servus, Ille dominus meus; et accepit peplum et obtexit se. 66. Et narrabat servus Jishako omnia verba quae fecit. 67. Et introduxit illam Jishak in tentorium Sarae matris suae; et accepit Rebeccam, et erat ei in mulierem, et amavit illam; et consolatus est Jishakus post matrem suam.