3017. `Et Jehovah benedixit Abrahamo in omnibus': quod significet cum a Domino in Divinum ordinem omnia disposita essent, seu quod idem, cum Dominus omnia in Divinum ordinem disposuit, constat inde quod `Jehovah' sit Dominus quoad ipsum Divinum, n. 1343, 1736, 1815, 2004, 2005, 2018, 2025, 2921, et quod tunc `Abrahamus' repraesentet Dominum quoad Divinum Humanum, n. 2833, 2836, quare cum dicitur quod `Jehovah benedixit Abrahamo in omnibus,' intelligitur in sensu interno quod Dominus ex ipso Divino in Humano Suo omnia in Divinum ordinem disposuerit, nam `benedicere' cum dicitur de Humano Domini, significat illa; `benedici' enim cum praedicatur de homine, est locupletari bono spirituali et caelesti, n. 981, 2096, 1420, 1422, et tunc locupletatur illo, cum illa quae apud eum a Domino in ordinem spiritualem et caelestem, ita in Divini ordinis imaginem et similitudinem disponuntur, n. 2475; regeneratio hominis nec aliud est. [2] Quid autem sit, quod omnia a Domino in Divinum ordinem in Humano Suo disposita sint, patet ab illis quae in hoc capite sequuntur, nempe quod Divinum Ipsius Rationale, repraesentatum per `Jishakum,' conceptum a Divino Bono repraesentato per `Abrahamum,' et natum ex Divino Vero repraesentato per `Saram,' nunc in Divinum illum ordinem dispositum sit, ut Ipsi conjungi possent Divina Vera ex ipso Humano: haec sunt arcana, quae in hoc capite in sensu interno continentur, de quibus angeli claram lucem habent a Domino, nam in luce caeli haec patent sicut in clara die; at in luce mundi in qua homo, vix quicquam, nisi obscure aliquid apud regeneratum, is enim etiam est in aliqua luce caeli.