3018. Vers. 2. Et dixit Abraham ad servum suum seniorem domus suae, administrantem omnia quae ei, Pone quaeso manum tuam sub femore meo. `Dixit Abraham ad servum suum seniorem domus suae' significat ordinationem et influxum Domini in Ipsius Naturale, quod est servus senior domus: `administrantem omnia quae ei' significat naturalis hominis officia: `pone quaeso manum tuam sub femore meo' significat obstrictionem ejus quoad potentiam ad bonum amoris conjugialis.