Arcana Coelestia (Potts) n. 3051

Previous Number Next Number See English 

3051. `Et ivit ad Aram Naharaim': quod significet cognitiones veri inde, constat a significatione `Aram' seu Syriae quod sint cognitiones boni, de qua n. 1232, 1234; at `Aram {1}Naharaim' seu Syria fluviorum significat cognitiones veri, a `Naharaim' seu fluviis, quia `fluvii' significant intelligentiam quae est cognitionum veri, ut constare potest a locis e Verbo n. 108, 109, 2702 allatis, et ex pluribus aliis, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi. @1 This in Heb. is dual (=of the two rivers), i.e. Mesopotamia.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church