3052. `Ad urbem Nahoris': quod significet doctrinalia cognata, constat a significatione `urbis' quod sit doctrinale, de qua n. 402, 2449, et a repraesentatione `Nahoris' quod sit cognatum; Nahor enim erat frater Abrami, et ex illo Bethuel ex quo Rebecca: scientifica et doctrinalia inter se distincta sunt in eo quod ex scientificis doctrinalia; haec spectant {1}usum, et comparantur per reflexionem ex scientificis: cognata hic dicuntur ex derivatione eorum ex Divinis. @1 usus$